monumenta.ch > Petrus Comestor > 'Goliath' in 'Historia scholastica, p12, 21'
Petrus Comestor, Historia scholastica, HISTORIA LIBRI II REGUM., , CAP. XX. De fame trium annorum, et de septem viris suspensis in ultione Gabaonitarum. <<<     >>> CAP. XXII. Catalogus fortium David.

csg547.297  CAP. XXI. De quatuor praeliis David. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  « Factum est autem iterum praelium Philisthinorum adversus Israel, et pugnabat David cum suis adversus eos. 2  Cumque fere David defecisset pugnando cum Iesbibenob, qui fuit de genere Arapha, nisus est percutere David, et interposuit se Abisai, et interfecit Philisthaeum (II Reg. XXI). 3  » Hunc tradunt Hebraei fuisse de genere giganteo: Arapham vero dicunt fuisse Orphan, nurum Noemi, quae peperit viro Gethaeo, quatuor gigantes, qui hic memorantur, Iesbibenob, Sephi, Goliam, et quartum habentem senos digitos in manibus, et pedibus. 4  « Tunc iuraverunt David viri dicentes: Iam non egredieris nobiscum in praelium ne exstinguas lucernam in Israel. 5  » Occasione huius ultimi praelii epilogat historia hic tria superiora praelia David nominata, non tamen eo ordine quo gesta sunt. 6  Quorum primum fuit in Gob; urbs est, quae et Isaer dicitur, in qua percussit Sobochai Sephi, de genere gigantum. 7  Aliud quoque praelium similiter fuit in Gob, in quo secundum Iosephum apparuit vir fortis Ephron, cognatus David, qui, suis in fugam versis, solus plurimos hostium peremit, et alios in fugam convertit. 8  Liber vero Regum in hoc loco ponit praelium David contra Goliam in hunc modum. 9  « In quo percussit Adeodatus, filius saltus, polymitarius, Bethlehemites, Goliath Gethaeum. 10  » His quatuor nominibus exprimitur David, et dicitur Adeodatus, quia ad liberationem Israel datus est a Deo in regem. 11  Filius saltus, quia de pascuis, et saltu assumptus est. 12  Polymitarius, quia de genere Beseleel Polymitarii fuit mater eius. 13  Vel quia multis modis ampliavit cultum Domini. 14  Bethlehemites, dictus est a patria. 15  Memoratur quoque et aliud praelium in quo Ionathas, filius Semmaa, fratris David, percussit virum habentem senos digitos in manibus et pedibus. 16  Expeditus itaque David a praeliis locutus est Domino verba carminis eius in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul, et ait: Dominus, petra mea (II Reg. XXII), etc. 17  In Psalmis secundum translationem nostram ita legitur: « Diligam te, Domine, fortitudo mea, Dominus firmamentum meum, et refugium meum (Psal. VII), » etc. 18  Cuius titulum sumpsit Esdras ex verbis supra positis, « in die qua liberavit eum Dominus, » etc. 19  Iosephus hic dicit quod, cum David pace altissima frueretur, cantica et hymnos composuit, alios trimetros, alios quinque metros, diversa faciens organa, in quibus Levitae per Sabbata, et alias solemnitates hymnos dicerent. 20  Et ponit Iosephus differentiam inter psalterium et nablum. 21  Et est psalterium canora cithara decem chordis coaptata, quae cum plectro percutitur. 22  Nablum vero duodecim sonos habens, digitis tangitur. 23  Post carmen supradictum addidit David loquens de se, tanquam de alio. 24  « Haec sunt verba novissima, quae dixit David filius Isai. 25  Dixit vir cui constitutum est, » id est promissio facta, « de Christo Dei Iacob (II Reg. XXIII). 26  Hebraeus habet ita: « Dixit vir levatus super Christum Dei Iacob, » id est Christus super alios exaltatus et unctus a Deo. 27  Propter haec verba quidam dicunt praedictum psalmum novissime scriptum a David. 28  Sed tutius est ut dicamus, « novissima verba David, » quae sequuntur: « Spiritus Domini locutus est per me, » etc. 29  Et est forte psalmus novissime scriptus, nec aliis centum quinquaginta annumeratus.

bmt462.161

Petrus Comestor, Historia scholastica, HISTORIA LIBRI II REGUM., , CAP. XX. De fame trium annorum, et de septem viris suspensis in ultione Gabaonitarum. <<<     >>> CAP. XXII. Catalogus fortium David.
monumenta.ch > Petrus Comestor > 'Goliath' in 'Historia scholastica, p12, 21'

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik